monumenta.ch > Ambrosiaster > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosiaster, In Epistolas Beati Pauli, 12, 2, 8
Cum ergo dicta sequentibus factis implentur, ostenduntur vera, ac per hoc decora. Tunc possunt domini servos suos non tantum a fide non prohibere, verum etiam gaudere; quia fidem eorum etiam sibi vident proficere. Nemo enim fidem Dei custodiens, infidelis potest esse hominibus.